Latin
CAPUT III
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 179
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim diversae dispositiones hominum ab alia non oriantur causâ, quàm à motibus spiritûs praecipui potentiarum omnium tam sentientis quàm moventis animae organi &instrumenti vel per alterationem aut motus etiam vocales causetur, à quibus motibus spiritus, ut dictum est, nunc recolligitur, nunc distrahitur, jam laxatur, paulò post intenditur variásque consequenter alterationes, quae ab harmonia sonora causantur per vices patitur, necessariò sequitur animum ad statum &dispositionem spiritùs inclinari. Unde lascivi blandis, mollibus &acutioribus modulis gaudent, quia effectus, quem hi in spiritùs concitatione praestant; proportionatus est, similísque affectui quò inclinant. Hinc duo, quorum unus caelesti, alter amore terreno ardet, uno &eodem tono, Dorio aut Lydio diversis motibus aut deside riis agitantur, ille caelestis Patriae contemptui rerum terrenarum conjuncto desiderio, hic consortii carnalis ardore appetitui rerum caduearum conjuncto, &sic de caeteris judicandum. Ita unusquisque plus delectatur illâ harmoniâ, quae naturae complexionique suae magis fuerit similis &proportionata, dispositionique praesenti magis fuerit consentanea.