Latin
CAPUT IV
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 179-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. CAVSARVM XVMERI CONSONI ET Dissoni inquisitio. JOrrò quomodo Musica modulis suis animi commoveat affectus, ex praecedentibus dictis facilè cognoscitur. Nunc so Elùm explicandum restat, quomodo aliqui soni consoni sint, aliqui non, &cur consoni solùm moveant ad affectus, dissoni non item, quod ut intelligatur, sciendum est, quòd sicut consonantia est dissimilium inter se vocum aut sonorum in unam redacta proportio, vel soni acuti gravisque mistura suaviter uniformiterque auribus accidens; ita dissonantia sonorum acuti gravisque mixtorum ad aurem veniens aspera injucundaque percussio est. Cùm igitur delectatio ex duorum tonorum differentium auditione percipiatur, causa est, quòd tremores ex vibratione chordae resultantes, saepe uniantur &in unum concordent, qua unione spiritus similiter excitatus vim imaginativam ad delectationem instimulat; ad displicentiam verò, si tremores dicti aut prorsus non, aut rarò se unierint; ut verò quilibet cognoscere possit, quomodo ista unio contingat, hîc totum negotium per aliquot propositiones demonstrare visum est.