Latin
CAPUT IV
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 180
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO I. DUAE CHORDAE ISOTONE INCITATAE AEQUAli tempore necessariò unisonum producunt, &singulis vibrationibus perfectè &aequali tempore sese vniunt. Uamvis haec omnia fusè &ex primis fundamentis demonstravimus in Chordosophia usurgiae nostrae; quia tamen hic locus veluti jure suo postulat consonantiarum genesin, hîc breviter eadem repetenda duximus. Suppono igitur ex citati Libri demonstratis, omnes diadromos sive aequales, sive inaequales unius chordae esse aequi diurnos. Sint igitur duae aequales &tensione &crassitie AB. CD. dico ex earum incitatione necessariò nasci unisonum. Quoniam enim ex demonstratis citato loco Isothonae chordae ad invicem se habent, ut I ad I. tempus quoque sit aequale &aequi diuturnum, necessariò vibrationum terminus in utraque chorda erit ἰσόχρονος, id est, continget in eodem tempore; Nam utraque chorda AB. quidem tracta in E. &CD. tracta in F. uno &eodem tempore haec in M. illa in I. punctis reflexionum ferientes aërem causabunt tonos prorsus eosdem, in recessu verò uno &eodem temporis momento in S. &T. ferientes aërem causabunt tonos eosdem, quos priùs, &sic semper eosdem &eosdem sonos parient, donec tremebundae chordae centrum gravitatis consecutae, quieverint. Cùm igitur ictus aëris in punctis reflexionis eodem temporis momento perfectè se uniant, &hoc singulis diadromis, sive curso-recursibus necessariò inde, uti dictum est, resultabit tonus ille unisonus, fons &origo omnium consonantiarum; duae chordae igitur Isotonae; necessariò producunt unisonum quod erat demonstrandum.