Latin
LIBER I. SECT. I
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 20
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER I. SECT. I. 20 PHONURGIAE cessariò quoque rectus esse debet, juxta citatam Hypothesin IV. in se ergo reflectet, scilicet per lineam BA. per quam ab A. flexit in B. quod erat demonstrandum; docet &hujus propositionis veritatem, cum lux ipsa normaliter incidens, tum pila, dum in murum normaliter illiditur in se ipsam repercussa, aliáque innumera, de quibus vide nostram Artem Anacampticam Lucis. PROPOSITIO III. QUANDOCUNQVE VOX INCIDIT IN OBJEctum aliquod Loxophonum, sive oblique; vox non in se ipsam, sed in oppositam partem repercutietur. Ossunt esse hujus propositionis quatuor casus. Vel enim vox in murum verticaliter erectum oblíque incidit, tunc vel dextrorsum, vel sinistrorsum pro situ sonori reflectit; vel vox infra emissa in objectum phonocampticum superius oblíque incidit, &sic reflectet sursum; vel si illa desuper emissa oblique in murum inferiorem incidit, &tunc reflectetur deorsum. Singulos casus seorsim demonstrabimus. Sit itaque in DE. Centrum phonicum in C. sive vox loxophona incidens in B. dico vocem ex B. in oppositam partem videlicet in A. sub aequalitate angulorum reflexum iri; Si enim non reflectetur in A. ergo vel in se ipsam, hoc est, in C. vel in I. aut alium quemcunque locum extra AB. reflectetur. At non in se ipsam, cùm per praecedentem perpendicularis tandem in se ipsam reflectatur; Linea autem CB. cùm ex suppositione loxophona sit, id est, oblique in murum incidens; non in I. quia angulus IBD.