Latin
LIBER I. SECT. I
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 21
Unproofread scanNot analysed yet
aequalis foret angulo CBE. pars toti, quod, cum absurdum sit, non aliam in partem reflectet, nisi in A. Sic enim anguli incidentiae EBC. &ABD. reflexionis constituentur aequales, naturáque sub brevissimis lineis finem suum attinget. Quandocunque ergo linea sonora loxophonos in murum incidit, in oppositam necessariò partem sub aequalitate angulorum incidet, quod erat demonstrandum. Ex his patet, sonorum in A. constitutum reflexurum sonum in C. sinistram, &in C. constitutum in A. dextram. Porrò si vox consistat in A. &Phonocampticum fuerit BC. turris in monte posita; Dico vocem ex A. in B. &hinc in V. reverberatum iri. Ratio prorsus eadem est, quae in praecedentibus; cùm enim oblique incidat in B. necessariò vox sub aequalitate angulorum reverberabitur in V. idem contingeret, si sonorum constitueretur in V. reflecteret enim vocem in A. ut ex figura patet, atque ex demonstratis hisce sequentes canones formamus.