Latin
CAPUT III
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 204
Unproofread scanNot analysed yet
Atque haec sunt, quae curioso Lectori de novennis puellae Phonurgia sanè mirificâ communicanda censui, ne quicquam inauditorum circa musicas operationes effectuum, in hoc Opere omisisse viderer, &proinde illud DAVIDIS verificatum videatur. Ex ore Infantium &Lactentium perfecisti Laudem tuam. Porrò quomodo Surdastri, Ischiatici, aliíque morbi quidam curari potuerint, in sequentibus dicetur. Nunc ad curam eorum, qui à Tarantula intoxicati sunt, calamum convertamus.