Latin
CAPUT IV
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 204-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. DE TARANTULAE MORSU IXTOXIcatorum Curâ prodigiosa per Musicam HIL quidem meo judicio affectibus effectibusque, quos in toxicatis suo veneno Tarantula producit, admirabilius esse potest, ita ut experientiâ infallibili freti, omnes de prodigiosa morborum curâ per Musicam peractâ productos effectus hujus solius ductu demonstrare nos posse credamus. Verùm cùm de hujusmodi Medicina ex Professo tractaverimus in Arte nostra Magnetica, hîc summatim tantùm eadem repetere visum fuit, ne tam notabile Artis Consoni &Dissoni argumentum praeterijsse videamur. gnte Tdeng) Aguli Tarasiluaa. Vero ais IlSuperior Pars. Inferior Pars. Est autem Tarantula animal insectum, seu Aranea Apula veneno turgida, quae quos icerit Illi nisi saltu Musicâ excitato sanari nequeunt, ejus formam refert praesens figura.