Latin
CAPUT IV
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 205
Unproofread scanNot analysed yet
QUAESTIO I. CURTARANTISMO LABORANTES XVLLO alio nisi harmonico medio, sive solâ Musicâ curari poßint? Uanta Musicae vis sit in concitandis animi affectibus; &quaenam hujus harmonicae energiae causa sit, in praecedentibus fusè ostensum est, nunc restat ut tandem ostendamus, quomodo vis morbi in Tarantismo laborantibus, vi musicae depelli possit, infirmúsque integrae sanitati restitui? Sine ullis igitur verborum ambagibus propositum nobis ratiocinium ordiamur. Cùm chordae sive fides, ut in praecedentibus docuimus, maximam vim habeant concitandi aërem ad eum modum, quo ipsae Sonûs harmoventur, proportionalíque hâc sonorum mixturâ harmoniam aumonici vis. ribus animóque jucundam excitent; fit ut hâc fidicinâ harmoniâ, ex vario proportionatóque chordarum motu aër harmonicè concitetur; aër verò juxta impressos sibi harmoniae motus similiter concitatus intrò penetrans, phantasticâ facultate jucundo motu occupatâ, spiritum attenuando similiter quoque moveat; spiritus motu attenuatus, rarefactúsque musculos &arterias intimásque fibras, spirituum receptacula, commodè afficiat; fibrae musculique latentis veneni vehiculum humorem acrem, mordacem &Quomodo bilosum intimis habeant medullis absconditum, sit, ut iste unâ cum infirmus veneno suscitato rarefactus, calefactúsque pruritu quodam, seu Musicâ livellicatione totum musculorum genus afficiat; patiens verò hâc beretur. sibi gratâ vellicatione dulciter affectus, in saltus perorumpere cogitur; saltum totius corporis humorumque commotio; commotionemque calor, calorem totius corporis laxatio, prorúmque apertio, &demum pororum apertionem venenosi halitùs transpiratio necessariò consequitur. Quandoquidem verò venenum ita profundè radicatum est, ut una saltatione exhalare non possit; hinc singulis annis pedetentim aliqua portio motu evaporat, donec totum consumatur. Quòd autem diversi diversis instrumentis musicis afficiantur, id complexionum, temperamentorúmque aut Tarantularum, aut hominum diversitati adscribendum existimem; qui enim melancholici sunt, vel à Tarantulis obtusioris veneni icti sunt, tympanis potiùs strepitosis, clamosisque instrumentis, quàm chordis &fidibus Diversi diversis instrumentis afficiuntur pro veneni, complexionis &homini constitutio Puella Ta rantata quae non nisi tympa nis curari poterat. Mirum &prorsus pa radoxon in Taran. tula observatum. fidibus afficiuntur; cùm enim humor crassus sit &lentus, spiritúsque humoris dispositionem sequantur, ad concitationem dissipationemque eorum magna vis requiritur.