Latin
QUAESTIO II
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 213
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quo sequitur, quòd sicut proprius humor venenosus phantasiam hujus animalis ad hunc vel illum colorem, ut naturae suae consentaneum aut contrarium, gratum aut ingratum inclinat; sic &idem humor morsu in corpus hominis transfusus, eundem magnetica quâdam relatione &occultâ mirâque correspondentiâ praestabit effectum; nam simul ac color, ex: gr: veneno sympathicus homini affecto occurrerit, eo se mox bene &commodè affici sentit, malè, si colorem sibi contrarium fuerit intuitus, Species enim coloris visu percepti phantasiae obiicitur veluti gratum quippiam, unde dilatatio spiritùs; Spiritus autem dilatatus speciei gratae vecto se humori jungit ad speciem vectam Sympathico, ex quo mutuo naturarum conjugio grata quaedam resultat affectio, seu titillatio pruriens per omnes corporis fibras diffusa, ex qua demum voluptas &desiderium vehemens, desiderato objecto se jungendi uniendique: Sicuti igitur Tarantismo laborans, numerorum proportione graviumque &acutarum vocum misturâ humori venenoso proportionata &consimili ita afficitur, ut auribus etiam ad instrumenta applicatis, ejusmodi harmoniam veluti auribus imbibitam, atque sibi incorporatam ob titillationem quandam harmonici aëris repercussi percipiat; ita in colorem quoque sympathicum visus icti tanto ardore fertur, ut eum oculis veluti imbibere, sibíque ob gratam affectionem titillationemque spiritûs,, quae indè efficitur, incorporare velle videatur; feruntur enim singulae potentiae à spiritu directae in sua objecta eâdem prorsùs ratione, ut in phantasiae Magnetismo dictum est Libro 9. de Arte Magnetica. Quaeret hoc loco non immeritò quispiam, quo pacto color albus dissipet, niger colligat, ruber inflammet, viridis, puniceus, aureus oblectet? qui Tarantismo affectos viridis &caeruleus tantoperè delectent, ruber &coruscus prorsùs in exotica quędam παθήματα rapiant? cùm haec non nisi per species praestare possint, quae ex se nullam realem actionem edunt; proptereâ quòd imperfectam tantùm ac diminutam essentiam habeant, quam nonnulli realem, &alii intentionalem vocant, utpote quae inter realium ac entium rationis naturam media sit. Respondeo.