Latin
QUAESTIO II
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 214
Unproofread scanNot analysed yet
Colorum species sensibiles qualitates esse atque agendi vi praeditas, minore tamen, quàm qualitates ipsae à quibus deciduntur. Quis enim neget lumen à sole sparsum per aërem; item calorem ab igne effusum calefaciendi vim habere? Est autem lumen imago &species solis, sicut calor forma vicaria ignis; nil igitur impedit, quo minùs Objecta per species tanquam per proprias ac naturales virtutes organa sensuum immutent. Accedit, quòd venenum Tarantularum hoc sibi proprium vendicet, pro conditione sua ad hunc, vel illum colorem inclinare. Humor enim in humano corpore ita attemperatur, ut ad phantasiam duce spiritu, specie coloratae rei informato, feratur. Ita experientia docet rubrum colorem mirificè illos excitare, qui ab analogis Tarantulis fuerint icti; cùm enim rubedo peculiari actione oculos propter igneae naturae similitudinem accendat, &visivos musculos vellicet, ut in leonibus &bubalis apparet; in oculis autem maxima vis spirituum colligatur; spiritus isti dilatati &flammeo colore accensi, musculos tùm visivos, tùm alios adnatos reliquis membris correspondentes, vellicent, sit, ut ex hac vellicatione ingens pruritus quidam sentiatur, unde &motus quos Musica aëre suo harmonico multùm promovet; unde &homo ex objecto illo coloris gratissimi unâ cum Musi ca maximam voluptatem sentiens, velit nolit in saltus &tripudia agitur. Est enim &coloribus sua harmonia, quae non minùs quàm Musica recreat, atque haec harmoniarum analogia maximam in concitandis animi affectibus vim possidet; nam uti ex flavo, rubro, caeruleo colore, aureus &purpureus colores gratissimi oriuntur, ita ex hisce duobus viridis omnium colorum amoenissimus, pari ratione, cùm viridis ex aureo &purpureo gratissimis coloribus sit compositus, &perfectissimè attemperatus, non secus ac Diapason consonantia ex Diapente &Diatessaron compositus sit; uti haec omnium perfectissimè aures movet, sic ille oculos, ita ut eum natura ad solam voluptatem, oculorúmque recreationem dedisse videatur.