Latin
QUAESTIO III
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 215
Unproofread scanNot analysed yet
QUAESTIO III. CUR TARANTISMO AFFECTI TAM DIversos motus mentiantur? EArantismo affectos tempore Paroxysmi diversos mores assumere saepè dictum est; alios quidem milites, quosdam Duces &Gubernatores, alios Pugiles, nonnullos Concionatores agere. Quaeritur igitur unde hi affectus proveniant? Certum enim est, passiones hujusmodi anteà non fuisse, iis verò mox ubi instrumentorum Musicorum sonitum perceperint, notabiliter transmutari, quod ut explicetur. Notandum est, esse quaedam venena, quae peculiari ratione vim in phantasia habeant, utpote quorum vi humores in toto corpore suscitati in cerebrum elevantur, posteà spiritus, deinde phantasia iisdem invaditur: Postremò denique spirituum ope totius corporis humores, juxta conceptas in phantasia species pro varia temperamenti hominum ratione excitantur. Unde mirum non est, si spirituum ope infecti id se esse existiment, quod ipsis à phanta sia obiicitur; ita venenum à Dipsade illatum, ut &Aconitum co piosiùs sumptum, homines in pisces, anseres, anates, mergos transmutare videtur. Cùm enim venenum istiusmodi ex vi sua ob intolerabilem, quam excitat sitim, ad aquas inclinet, phantasia statim spirituum ope iis speciebus ad quas inclinat assumptis, aquas sibi sollicitè &laboriosè fingit, earúmque visu &potu insatiabiliter gaudet: undè necessario id esse desiderabit, quod rebus desideratis, uti sunt omnia aquatilia, maximè frui solet, &consequenter vi morbi perpetuò phantasiam ad desideratam rem stimulante, tandem laesa phantasia ex iis unum esse imaginabitur. Ita febricitantes subinde se pisces optant, quo liberiori haustu sitim restinguant. Econtra venenum ex morsu canis rabidi illatum, naturaliter ad aquae timorem inclinat, rictúmque canis continuò imaginari facit. Phantasia enim specie canis mordentis occupata, praetereà vi quadam occulta aquis contrariâ ita percellitur, ut ne speciem quidem aquae tolerare possit, unde &ὑθρόρεβοι dicuntur.