Latin
P. FRANCISCI ESCHINARDI
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 231
Unproofread scanNot analysed yet
à pariete: Ratio est, quia aër internus parietis, ob suam clausuram fit solidus secundum quid: At aër externus (loquor de aëre post parietem) statim diffluit; adeòque cedendo multùm perdit de fortitudine vocis, caeteris paribus. Adverte me locutum fuisse de voce, non autem de sono facto per parietis percussionem, nam hic à partibus duris parietis melius propagatur. Ad id, quod communiter dicitur, nempe in cubiculis ac templis, quorum parietes tapetibus vestiantur, sonum minus bene audiri: eò quòd molle obtundat. Puto esse caute distinguendum inter sonum confusum, &sonum dist inctum: Nam sonus quidem confusus minus bene se habebit, eò quòd verè fiat minus fortis: At pro sono distincto non nocent dicta mollia imò juvant ad distinctionem: Per hoc enim, quod non reflectant sensibiliter, sit, ut prima syllaba v. g reflexa non concurrat ad aures simul cum secunda directa, &adverte in Musica rem esse cautius observandam, nam non solum syllabarum confusio, sed &Notarum musicalium est evitanda, cum alioquin possint sequi multae dissonantiae: Potest quidem oculus videre plura simul distincte; quia diversas partes Retinae singula afficiunt: At auris sentit per impetum receptum in Tympano; ad singulos autem sonos totum Tympanum tremit (quid autem dicendum in sententia explicante visionem per impulsum, cùm Retina non sit minùs solida, quàm Tympanum auditorium, viderint illius Authores) quod tamen oculus facit simul tempore, facit auris ęquivalenter successivè, sonus enim est aliquid successivum, color autem aliquid permanens.