Latin
P. FRANCISCI ESCHINARDI
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 232
Unproofread scanNot analysed yet
Frequentia autem populi in templis, non tam nocet sono distincto ob debilem reflexionem, quàm ob aërem vaporosum. Hinc etiam cùm dicuntur aliqui cantores apti tantùm pro cubiculis; haec propositio est intelligenda tantùm materialiter, non quòd juventur semper à quacunque reflexione cubiculi, sed quia eorum vox se comodè extendit tantùm pro cubiculari spatio. Hinc etiam fornices in templis potiùs nocent, quàm juvant, auditionem distinctae Musicae, Cantionum &c. &hinc minuitur delectatio &c. Possunt tamen in praxi dari aliquae utiles reflexiones, de quibus suo loco dicemus: Et in magnis Templis aptior locus pro cantoribus erit, non maximè humilis, sed mediocriter &juxta proportionem Templi elevatus, ut ri ex omnibus Templi partibus audiantur, sed oportet juvare illos per aptas reflexiones non discordantes sensibiliter à voce directa. Labrum expansum in orificiis tubarum, puto primò universaliter juvare ad suaviorem sonum; per illam enim dilatationem orificii fit concursus minùs velox cum aëre externo, adeoque non datur strepitus asper &insuavis; similiter ac in ostiis fluminum divergentibus minuitur pugna cum mari.