Latin
P. FRANCISCI ESCHINARDI
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 233
Unproofread scanNot analysed yet
Secundò in tubis militaribus praecipuè juvat ad fortiorem sonum, ob fortiorem tremorem, tum in ratione vestis, tum in ratione suae dispositionis &figura: Non quòd iste tremor tubae seu tubi universaliter requiratur ad sonum simpliciter, ut plurimi putant (nam ad essentiam soni sufficit, si aër constipatus à solido percussus sive in solidum incidens, quòd perinde est, tremat, ut in alio Opusculo explicavi) sed ad augendum sonum per duo corpora sonantia. Adverto etiam, dictum tremorem in tuba militari esse diversae speciei à tremore essentialiter requisito ad sonum; &hinc in tuba marina ad perfectam imitationem tubae militatis conducere potissimùm pontem tremulum. Adverto etiam sonum illum sensibiliter tremulum, aequivalere pluribus sonis facientibus diversas consonantias, &hinc habere specialem delectationem. Adverto in instrumentis sonoris verbi gratiâ: vulgò dictis clavicimbali, tremorem etiam specialem: Quamquam enim, prout erit majoris vel minoris molis, si percutiatur, sonum edet magis vel minùs gravem; tamen dum chordae tactae consonat, omnino sequitur tremori chordae, ac determinatum edit sonum ejusdem gradus cum chorda, sive moles ipsius lignea sit major, sive minor. Puto ad obtinendam multiplicationem soni in tuba cochleata requiri impetum vocis aliquantò fortiorem, quàm in simplicibus, ob multiplices reflexiones &ambages; sed tamen major ille impetus vocis in majori proportione sonum multiplicat, quàm sit proportio unius impetus ad alium, fusè explicabo: productio autem dicti impetus alligatur potius spatio, quàm tempori (prout etiam convenit reliquis corporibus tensis) ita tamen, ut quamvis initio major impetus producatur quàm in fine, tamen si liber &sine interruptione fiat motus, major erit impetus in fine, quam initio.