Latin
PROPOSITIO IV
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 24
Unproofread scanNot analysed yet
inde iterum contrario motu reflectit in E. mirificè sonum confortat, mirum non est, Echum multò, quàm in simplici muro resonantiorem effici, aëre varia reflexione agitato; accedit, quòd omnes lineae inter EO. &E F. inclusae prope ab E. reflectant; &consequenter intensiorem Echum, vel ex hoc capite reddant. Si verò coni phonici axis in extrinseca murorum parte ita constituatur, ut angulos obtusos cum dictis muris conficiat, tunc Echo efficitur ineptissima, &nullius valoris, ut fit in murorum AB. &BD. opposita parte, quando AB. axis coni phonici incurrit in B. latera verò coni in F. &O. ex his enim puncta in alias partes reflectentia nihil remittunt ad sonorum A. PROPOSITIO V. QUANDOCUNQUE OBJECTVM PHONOCAMpticum concavum circulare est; in centro phonico, quod ¢rum circuli est, constitutus; Echum percipiet consonantißimam. Ct objectum Phonocampticum AB. concavum circulare sonorum, sive centrum phonicum C. quod ¢rum circuli A B. sit linea CV. Oρθόρωνος dico consonantissimam Echum percipi. Quoniam enim omnes sonorae lineae ex centro C. prodeuntes ad circuli peripheriam, rectae sunt, necessariò juxta propositionem secundam in se reflectentur; cùm praeterea omnes sint aequales juxta 15. Definitionem Euclidis eodem tempore in C. percipientur; cùm ergo omnes in se reflectant, &eodem tempore reflectent, Schum vehementer intendent, quod erat probandum. Quemadmodum autem Ec ho in concavis circularibus magnam vim acquirit, ita in convexis circularibus eandem prorsus perdit, reflexis lineis in alias &alias partes dissipatis.