Latin
COROLLARIVM
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 25
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM. Hinc patet. Quantò quis à centro concavi circularis fuerit remotior, tantò Echum reddi imperfectiorem, quantò verò à centro muro concavo fuerit vicinior, tanto sonum reddi confusiorem. Mediocritas itáque distantiae tenenda est. PROPOSITIO VI. QUANTO VOCALE, SIVE SONORUM FUERIT vicinius objecto phonocamptico, tantò reflexa vox percipietur remotiùs: &quantò vocale fuerit remotius ab objecto phonocamptico, tantò reflexa vox percipietur vicinior. UM in praelusione 3. ostensum sit, lineam activitatis directoreflexam semper tantam esse, quanta est linea actionis, sive Asemidiameter sphoerae activitatis, necessariò sequitur tantò reflexam lineam esse longiorem, quantò directa brevior, &tantò breviorem hanc, quantò illa longior. Sit objectum phonocampticum HBI. Sitque linea actionis directo reflexa SBF. aequalis VR. lineę actionis directae: Dico tantò reflexam vocem remotiùs ab objecto perceptum iri, quanto direrecta eidem fuerit vicinior. Quoniam enim FB. &BS. directo-reflexa linea, aequalis est VR. lineae actionis directae, vox in F. necessariò vocem reflexam reddet in S. iterum constituto vocali, sive sonoro in G. dico reflexam vocem in D. perceptum iri. Nam GB. &BD. simul junctae aequant VR. lineam actionis directam: ergo &c. Porrò vocali constituto in C. dico, reflexam vocem perceptum iri in E. Nam CB. &BE. simul sumptae, aequant lineam actionis VR. quantò igitur vocale objecto phonocamptico fuerit vicinius, tantò reflexa vox ab objecto contingit remotiùs, &contra, quod erat demonstrandum.