Latin
PROPOSITIO VIII
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 30
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO X. IN PHONISMO CONICO AXIS TANTVM SVB angulorum aequalitate reflectitur, phonismus verò reflexus erit conus truncatus, sicuti in photismis &actinobilismo optico, axis pyramidis luminaris sive visualis vim habet principalem tum illuminandi, tum res distinctè repraesentandi; eodem pacto res se habet in phonismo conico. CIt phonismus conicus ABC. directus, sive phonoptotus; objectum phonocampticum CHB. dico non nisi axem AH. sub aequalitate angulorum reflecti in D. medium punctum basis coni, cùm enim hae duae lineae axes conorum constituant, erunt termini horum axium necessariò centra basium coni tam directi, quàm reflexi; constituunt ergo AHB. angulum incidentiae aequalem DHC. angulo reflexionis, ergo haec sola repercutietur in D. reliquae omnes in alias &alias partes sub aequalitate angulorum repercutientur, ubi AB. reflectetur in F; AK. in G; ALin D; AM. in N; AC. denique in I. Si enim non in dicta puncta reflectant, reflectantur ergo in D. omnes; erit ergo angulus reflexionis singularum inaequalis angulo incidentiae. Quod est absurdum &contra hypothesin, non ergo nisi solus axis sub aequalitate angulorum reflectitur in D. nulla alia; &consequenter Phonismus reflexus non erit conus, sed is nescio quid coni truncati &inversi affectabit.