Latin
PROPOSITIO VIII
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 29
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO VIII. PHONISMVS CTLINDRICUS REFLECTITURIN oppositam partem projecturâ cylindricâ. CIt Tympanum aliquod in A. cujus sonus inciderit in superfiJciem DC. dico, phonismum futurum cylindraceum, id est, reflexionem non linearem, sed cyilindraceam futuram; Concipiantur enim ex A. singulis Tympani punctis lineae sonorae in superficiem EF. duci, quae haud dubiè phonismum constituent sub forma cylindri, dico, hunc eundem sub forma cylindri in B. reflexum iri; Cùm enim in cylindro AFE. phonico lineae sonorae omnes inter se sint parallelae, singulae per 2. hujus, &per 6. Artis nostrae anacampticae proposit. παραλλήλως reflectent in B. basin cylindri phonocamptici. Patet ergo propositum. Sed haec ex praecedentibus verissima sunt. Notandum ergo, triangulum illud FHE. à nobis vocari triangulum confusionis soni, quamdiu enim auris intra illud constituta fuerit, tamdiu reflexa vox erit imperceptibilis, sed &reflexa cum directa confundetur, extra verò illud in toto illo spacio BHF. tantò percipitur distinctius, quantò rὸ B. auris fuerit vicinior. Notandum secundò, hoc triangulum tantò in H. fore acutius, quantò linea AO. magis ad rectam XO. accesserit. PROPOSITIO IX. PHONISMUS ORTHOPHONUS INSE ipsum reflectit. N verò fuerit Phonismus ad objectum phonocampticum rectus, nascetur columna, sive cylindrus sonorus rectus; sit X. sonormCD. paries, ad sonorum parallelus &normalis, dico, lineas sonoras cylindri in se reflexum iri, nam cùm sonorum ex hypothesi ad parietem CD. normale sit, omnes consequenter lineae sonorae erunt parallelae, ergo &omnes juxta propositionem 2. in se oqvil inus reflectent, patet ergo propositum.