Latin
COROLLARIVM I
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 37
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM II. Patet quoque, si sonorum consisteret verbi gratiâ: in A. &in singulis angulis normales superficies essent erectae, futurum, ut sonus reflexione dodecagonum describeret. Si verò alternae superficies AHKMOF. tollerentur, vox ex E. incidens in B. reflecteretur in I. &hinc in L. &hinc in N. &hinc in G. &tandem in E. reverberaretur, atque circulari suâ reflexione efficeret hexagonum; ex F. verò in BKN F. reflexa describeret quadratum, ut figura clarè ostendit. Iterum F. in H. &hinc in M. &iterum in F. reflexa, triplici reflexione describet triangulum aequilaterum. Vides igitur, quomodo vox in unico dodecagono omnes reflexione suâ sonorâ aspectuum astrologicorum lineas describat. Multa alia reflexionum arcana miracula sub hujusmodi figuris latent, quae soli ipsi patebunt, qui nostra hîc tradita, penitius fuerit perscrutatus.