Latin
CONSECTARIVM II
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 37-2
Unproofread scanNot analysed yet
CONSECTARIVM II. Hinc sequitur cùm multiplicatio polygonorum in infinitum crescat, multiplicationem quoque phonismorum secundùm omnes differentias in infinitum crescere; unio tamen sonorum in axe corporis concavi potissimùm contingit; Nam in hoc omnes lineae sonorae, à lineis mediis laterum polygonorum verticalibus reflexae uniuntur. Bombus verò seu tinnitus maximè nascetur in angulis concavis solidorum concavorum; Unde nullo planè negotio ratio assignatur tantae in puteis resonantiae.