Latin
DEFINITIONES
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 4
Unproofread scanNot analysed yet
Estque quadruplex, vel enim in altum reflectitur ab imo ex C. in D. &dicitur Anophona, id est supra-sonora vel Catophona, id est deorsum-sonora, ex alto in imum reflectens ut EF. ex AE. vel dextrorsum reflectitur, ut VX. vel sinistrorsum, ut O S. 9. Triangulum Phonicum omne illud dicitur, quod efficit linea orthophona &loxophona unâ cum distantia centri reflexionis à puncto normali, cujusmodi est ABC. vel ABE. 10. Actionis linea tota sonorae lineae longitudo est, intra quam perceptibilis est. 11. Angulus Phonoptotus sive angulus incidentiae est, quem linea sonora cum objecto Phonocamptico facit, ut Angulus ABC. vel anguli AOB. AVB. AEB. 12. Angulus Phonocampticus est, quem linea reflexa cum objecto Phonocamptico constituit, ut est Angulus LCD. vel SOR. PEF. XVQ. 13. Angulus confusionis soni est Angulus ex duobus Phonismis conicis aut cylindraceis se intersecantibus causatus. 14. Polyphonismus est vocis in corpore concavo variè reflexae multiplicatio, ut Phonismus nihil aliud est, quam actus soni sphaericè, conicè vel cylindricè se diffundentis. Parabolica! Parabolicum super Hyperbol. est corporis concavi Hyperbolicum, Objectum Phonocampt. ficies. Elliptica Ellipticum