Latin
DEFINITIONES
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 4-2
Unproofread scanNot analysed yet
18. Organa acustica sunt Instrumenta, quae auribus applicata, magnae vocis multiplicandae vim habent. 19. Phonoclasticum corpus id dicitur, intra quod sonus refringitur, Phonoclasis vero ipsa vocis refractio est, uti in aqua fit. Axiomata &Hypotheses. 1. Omnis Angulus Phonoptotus est aequalis angulo Phonocamptico, sive quod idem est, omnis Angulus incidentiae, est aequalis Angulo reflexionis. 2. Omne centrum Phonicum sonorum rectis lineis radiat in orbem. 3. Natura in sono non nisi per brevissimas lineas finem suum attingit. 4. Omne id &solùm audiri potest, quod sonora linea attingere potest.