Latin
PROPOSITIO XVII
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 40
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XIX. SPHAERA CONCAVA SONO PROPAGANDO omnium aptißima est. NUm enim omnes lineae ex omnibus punctis superficiei circularis ad centrum ductae inter se aequales sint, omnesque ad Asphoericam superficiem rectae, necessariò in se reflexae in centro omnes unientur sonorum species, ibi igitur vehementissimus sonus fiet. Sphoera ergo concava sono propagando omnium corporum sicuti capacissima est, ita sono multiplicando aptissima. quod erat demonstrandum.