Latin
PROPOSITIO XVII
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 39
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XVII. IN PTRAMIDUM QUOTCUNQDE LATERVM ati &conorum concavorum axe constituta aure, vox emissa nunquam revertetur in se ipsam, nisi in punctis L &M. non verò in alijs punctis. D sonorum vox extra puncta LM. non redit intra corpora conica concava, ut proinde inepta hujusmodi sono multiplicando sint corpora. Cùm enim VOχ Λοξόρωνος in singula latera impingat, ipsa sursum reflectet. Sit Pyramis ABC. centrum phonicum K. ex quo vox illapsa in G. reflectet in E. &ex H. in F. ex N. in O. &hinc iterum in L. ex quo patet reflexionem semper sursum eniti, nec in se ipsam remeare nisi in duobus punctis L &M. uti dictum est. PROPOSITIO XVIII. CENTRO PHONICO CONSTITUTO IN CENTRO quinque corporum Regularium concavorum, vox reflexa tot phonismis aucta redibit in se, quot corpus habuerit latera. CInt corpora regularia 5. tetraedrum, cubus octaedrum, dodecaedrum, vicosaedrum, &sic dicuntur, quòd latera aequalia haS beant, &quòd solo circulo inscriptibilia sint, horum enim singula plana, à centro aequi-distant. Unde vel ex ipsa definitione singulorum patet, quomodo vox in iis propagabilis sit; In centro enim tetraedri centro phonico constituto vox 4. phonismis aucta redibit in se, in octaedros. in dodecaedro 12. in vicosaedro denique 20. phonismis aucta ad se redibit, quorum omnium demonstratio pendet ex praecedentibus, estque ita facilis, ut explicatione non indigeat.