Latin
SECTIO II
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 43
Unproofread scanNot analysed yet
objectum reflectens referat, ad cathetum C S. normalis erecta, necessariò LCA. &MCB. angulos incidentiae &reflexionis dabit aequales; Sed &anguli juxta cathetum aequales sunt, ex B. igitur vox in objectum LCM. jam determinatum incidens sub aequalitate angulorum reflectetur in A. Datis igitur duobus punctis, seu stationibus quibuslibet assumptis tum objecti situm, tum angulos, sub quibus vox Loxophona it &redit, determinavimus, quod erat faciendum.