Latin
PROBLEMA III
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 43-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROBLEMA III. DATIS QUIBVSLIBET TPUNCTIS SEU STATIOnibus quomodolibet dispositis, dummodo legitimam Schonis producendae distantiam habeant, ita objecta anacamptica disponere, ut vox reflexa solis illis, qui dictas stationes aut lineas directo reflexas occupant, innotescat. SINT stationes datae ABCDEFG. sitque prima vox A. petitur juxta puncta data ita objecta Anacamptica disponere, ut vox reflexa nulli alteri, nisi dicta stationum puncta occuDicta puncta lineis rectis conjungantur, pantibus innotescat. quibus peractis singulos angulos per praecedentem bifariam seces. Dico ad extrema linearum angulos bifariam secantium puncta normales erectas assignaturas situm objectorum requisitum, vocémque reflexam à solis datas stationes aut lineas directo reflexas occupantibus perceptum iri. Quoniam enim lineae angulos bifariam secantes nihil aliud sunt, nisi catheti superficiei reflexionis ea ubique catheticos angulos per propos. 6. faciet aequales. Si igitur in extremis punctis erigantur normales, fundabunt illi in singulis duos angulos rectos cum catheto, à quibus si priores angulos catheticos subtraxeris erunt per definitionem 6. Eucl.