Latin
PROBLEMA VI
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 48
Unproofread scanNot analysed yet
PROBLEMA VI. DATIS TUNCTIS QUIBVSLIBET IN CIRCULO dispositis, Schonem circularem construere &polyphonam. CInt puncta phonocamptica in circulo ABCDEFGHIKLM. quomodolibet disposita, ad quae ex A. centro phonico ducantur lineae AB. AC. AD. &c. dico, ex G. puncto semidiamemri tuno Btl IIOI tri circuli lineas AB. AC. AD. AE. AF. AH. AI. AK. AL. AM. ductas assignaturas objectorum phonocampticorum situm, &sonoras ex A. ductas fore ad objecta ABCD. &c. normales. Vox ergo ex A. in objectum phonocampticum supra lineam B. situm, vocem reflectet in A. &lineae CDEFGHIKLM. cùm ad lineas sonoras ex A. descriptas sint normales, objecta phonocamptica super eas fundata vocem reflectent similiter in A. cùm praeterea lineae ex A. productae, semper longiores &longiores sint, sequitur quoque, vocem tardiùs &tardiùs in A. reflexum iri, nascetur igitur Echo polyphona, successivè voces toties repetens, quot puncta in circulo fuerint disposita, quae si ambobus semi-circulis aequalem ab A. habuerint distantiam, aequali tempore in Schum reverberabunt, eamque duplo fortiorem reddent.