Latin
PROBLEMA VI
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 49
Unproofread scanNot analysed yet
CONSECTARIVM. Ex his patet, quantâ facilitate quis Schum polyphonam in circulo construere possit, ubi vides quoque admirabilem quandam proprietatem hujus figura motùs sonori languorem exprimentem, nam spacia anacamptica GH. HI. IK. KL. uti dictum est aequalia non sunt, sed continuo decremento, tantò semper magis deficiunt, quantò ad quantitatem lineae actionis quam A. refert, propiùs accesserint, ita ut sicuti se habent spacia GH. ad HI. &IK. ad KL. ita se habeant quoad distantiam objecta phonocamptica, ut voces repetant, respondetque praeclarissimè omnibus experimentis à nobis factis. PROBLEMA VII. CHORUM ALICVJUS ECCELESIAE COXSTRVEre eo artificio ut tres Cantores tantùm praestent quantùm centum Hori tholus ita disponatur, ut intus sphoericam superficiem habeat, Organum verò Cantoresque circa centrum hujus tholi disponantur, &habebis intentum, quoniam enim omnes vocales lineae ad tholum normales sint ad locum unde refluxerunt redibunt, vehementissiméque sonum intendent. Porrò si à Choro tanta distantia sumatur, quae Schoni trisyllabae repetendae sufficiat, atque eo in loco superficies sphoerica in muro fiat, ex eo loco templi, ubi ut plurimùm homines devotioni indulgere solent, tanquam ex centro descripta: Voces non tantùm vehementissimè hoc in loco intendentur, sed &diversum Chorum à primo constituent; si enim Cantiones per trium notarum clausulas ita adornent, ut post datas clausulas semper tantùm pausetur, quantùm temporis dictae clausulae valent, homines in dicto loco existentes, omninò sibi persuadebunt duos Choros esse, &à magna Cantorum turba constitutam clausulam. Primo itaque Choro primam clausulam cantante, illo interim pausante, alter tholus cantatam repetet; Hoc negotium insigni suc cessu in vastissimo templo SANCTI PETRI institui posset, si Musicus esset qui notitiam tam abditarum rerum haberet. Templum quoque SANCTI JACOBI Incurabilium hîc ROMAE tàm huic negotio aptum est, ut Architectus huc respexisse videatur.