Latin
CLAMORE
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 52
Unproofread scanNot analysed yet
CLAMORE CLAMORE. Sonorum autem sive voAMORE cale sit in A. Cùm igitur objecta ita MORE disposita supponantur, ut singula syllaORE bam tardiùs reflectant, certum est sinRE. gula objecta diversa verba significantia reflectere, ita objectum B. CLAMORE; AMORE objectum C. MORE objectum D. ORE objectum E. RE denique objectum F. reddet: Tolyphona igitur Echo semper alia &alia vocabula repetet, ut si quis clamet; Tibi verò gratias agam, quo clamore? respondebit Echo, gratias agam CLAMORE, AMORE, MORE, ORE, RE. Sic vocabulum CONSTABIS in diversis objectis semper diversa &diversa reflectet, ut hîc patet, innumera hujusmodi inveniri poterunt, successivè alia &alia CONSTABIS à priori voce reflectentia, ita ut E STABIS cho non jam primam, sed alias &alias ABIS semper voces reddat; hisce igitur duoBIS bus modis Echo ortophona &quidem IS. in varijs objectis diversas à priori voces reddere potest, non aliter. Quaeritur igitur, utrum loxophona Echo ita construi possit, ut ad quaesita alia quâvis linguâ respondere possit? PROBLEMA VIII. ECHUM HETEROPHOXON COXSTRVERE cujus reflexa vox semper alia &alia in quavis lingua respondeat. Equirit haec Echo operam duorum, ita autem instituatur: primò spacium determinetur quatrosyllabo aut pentasyllabo perfectè pronunciando aptum, id est, quod 4. aut 5. syllabarum vocabulum perfectè exprimat, hòc peracto objectum disponatur hâc industriâ, ut cujuspiam prima stationis consistentis vox in objectum incidens reflectatur ad aures in secunda statione consistentis; sed ut primus secundum non videre sed audire possit; unde objectum è regione concursùs duorum murorum vel promontorij alicujus disponendum, ut in praesenti schemate patet, in quo EF. muri in D. commissi, C.