Latin
CLAMORE
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 53
Unproofread scanNot analysed yet
rupes sive obstaculum reflectens, sive artificiale sive naturale sit, perinde est. Sit autem centrum phonicum reciprocum in punctis A &B. tanto spacio ab objecto CD. dissitum, ut quatuor aut quinque quemadmodum dixi syllabas perfectè referat. Hoc pacto mox ac prior in A. proclamare inceperit vocem, illa loxophonè in C. incidens non reflectetur in A. sed in B. quam mox ubi audiverit in B. consistens, respondet alias voces quâlibet linguâ editas, quae in C. illisae mox se auribus in A. consistentis ingerent: Aliud igitur is ac primò prolatum erat, percipiet; ut si prior clamando interroget; QUOD TIBI NOMEN, &alter in B. constitutus respondeat CONSTANTINUS. in A. consistens immediatè ad verba interrogationis responsum per non sua, sed alterius verba reflexa percipiet; Certè hoc artificium, praesertim si cum industria instituatur, tam arcanum est, ut cùm hîc ROMAE in Prędio nostro periculum hujus fecissem, nemo ferè fuerit, qui rationem comprehenderit, omnes mirati &veluti stupore attoniti, dum ad omnia quaesita Echum respondere alijs verbis audirent: ad tegendum tamen artificium duo sint oportet, qui aequali, quantùm fieri potest, voce praediti sint, ita enim magis latebit illusio, Echum ergo construximus Ἐτιρόρωνον &c. COROLEx dictis patet, duos in punctis A &B. quodlibet hâc industriâ significare sibi posse, imò duos choros alternis vocibus mirâ quâdam ratione concertare, aliaque peragi ingeniosi artificis relinquenda arbitrio.