Latin
COROLLARIVM
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 54
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM II. Patet quoque, quod, quemadmodum suae sunt Opticae fallaciae visûs, ita &Acusticae; Nam in A. constitutus manifestè putabit, vocem ex D. provenire, atque adeò esse vocem à se emissam; eritque artificium tantò arcaniùs, quantò voces similiores, quantóque alteruter de altero minus sciverit. Verùm de his copiosior in sequentibus erit dicendi materia. CAPUT II. TRIGONOMETRIA PHONOCAMPTICA Sive DE LINEARVM PHONICARVM Dimensione. PROBLEMA I. DATA DISTANTIA NORMALIA MVRO cum angulo reflexionis, vel incidentiae omnium punctorum loxophonorum à normali puncto B. distantiam reperire. murus FDB. distantia normalis cum nota mensura 25. passuum, lineae loxophonae AD, &DE, dico alterutro angulo CAG. vel GA I. sive, quod idem est, reflexionis DA B. vel EDF. incidentiae, &angulo phonici catheti CDA. noto, notas fieri lineas. DB. AD. AC. CD. ED; Angulus CAD, quia angulo ADB. incidentiae aequalis est, per instrumentum dioptricum notus sit 76. grad. qui subtracti à 90. relinquunt 14. grad. pro GI. angulo catheti phonici CDA. ut igitur lineam DB. habeas sive punctum loxophonon DA. fiat ut sinus anguli phonoptoti 76. grad.