Latin
SECTIO
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 6
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT I. Qua reflexi soni Natura &proprietas describitur. PRAELUSIO I. SONUS LUCIS SIMIA EST. ONUS nihil aliud est, quàm qualitas sensibilis, quae Quid sit sonus? auditu percipi potest, neque est motus, ut quidam opinantur, corporum se collidentium: consequitur tamen motum corporum se collidentium sonus, non quidem immediatè sed mediante fractione aëris intermedii; unde corpora, quae plus habuerint aëris &levoris, maximam sonandi vim sortiuntur, quia aër magis in levibus &aëreis corporibus frangitur, quàm in non aëreis &crassis; unde Ad sonum non semper quoque ad sonum necessaria sunt duo corpora solida collisio se collidentia; sed aëris &aquae impulsus sono producendo maxiduorum cor mè aptus, ut fistulae, &fremitus maris, tonitruaque luculenter edoporum solidorum cent; fracto igitur ex collisione quorumcumque corporum aëre, non semper est nesonus sit, qui a puncto collisionis non secus ac colorum species, in cessaria. sphoeram radians diffunditur: sicuti enim colores species suas, ceu vicarias objecti per radiationem emittunt undique, ita &sonus speciem suam. Porro medium soni, quo ejus species ad auditum deAqua sub jectum soferuntur, non sunt subjectum sonorum, sed aër &aqua; &de aëre ni est. quidem nullum dubium est, de aqua experientia quoque nos certiores reddit; siquidem pisces certo sonitu congregari solitos, PLINIUS refert. Pisces quoque nominetenus vocari solitos comparuisPisces audiunt. se, idem PLINIUS refert; quin &tonitrua vehementer formidant, quod non fieret nisi sub aquis audirent. Urinatores quoque sub aquis vehementiores sonitus se percipere asseverant, &tantò facilius quantò minùs ab aquae superficie abfuerint: quod manifestum signum est, sonum per aërem porosis corporibus, cujusmodi aqua, Similituligna, muri sunt, ad potentiam auditivam penetrare. Aqua igitur do radii directi &remedium soni est, etsi multò liquidius, faciliúsque soni per aërem. flexi ad soquàm per aquam traducantur; sicut enim se habet lucis radius ad num in aëmedium densius, in quo refringitur, hebetaturque, ita radius sonorus in medio densiori quoque refringitur. Hebetantur igitur, obtundunturque sonorae species aquae crassitudine, ut species visibiles medio densiore.