Latin
SECTIO
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 7
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc tempore pluvio, &aëre vaporoso minùs, quàm eo defaecato audimus. In Aulis quoque Peripetasmatis stratis vox obtusa absorptáque difficilius percipitur, quàm cùm nu dantur tapetibus muri. Hinc quoque ratio deducitur, cur in pleno hominibus loco Musica languescat, quia absorpta intra vestes, humanorúmque corporum concava vim perdit. Ita Aula, lanâ, vel paleis strata adeò obtundit sonum, ut vix percipiatur. De quibus pluribus in sequentibus. His praemissis, sonum lucis Simiam esse, id est, in omnibus ferè lucem aemulari, modò ostendendum est, quod, dum facio. Notandum primò, sonum virtutis suae sphoeram, intra quam solus is percipiatur, efficere; extra verò eam neutiquam: sed haec sphoera fieri non potest, nisi per rectas lineas à subjecto sonoro per medium veluti ex centro, undique diffusas, constituatur. Radiatio igitur soni luminosam profluentiam proximè aemulatur, neque ἀκτινοβολίας alia haec successivo motu differentia est, nisi quòd illa instantaneo, per aërem propagetur, &quod luminis radii, non per tubos circulares propagentur; secus radiosa soni diffusio. Certè eandem quodammodo rem esse lumen, &sonum, ipse VIRGILIUS videtur innuere, dum dicit: Tum clarior ignis auditur Sicuti &lib. 6. Visaeque Canes Latrare per Vmbram. Siquidem nihil oculis occurrere potest; quod sub Analogica