Latin
EXPERIMENTUM II
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 65
Unproofread scanNot analysed yet
EXPERIMENTUM II. VOX PER TRABES OBLONGAS CXIRIFICE dopropagatur. St &hoc admirabile, etsi vulgare prope experimentum propagationis soni in trabibus oblongis, atque hoc pacto peragitur, sit trabs AB. ducentorum pedum, dico in alterutro A vel B. nullum tam exiguum strepitum fieri posse, qui non in 4 alterutro extremo veluti praesens percipiatur. Cujus rei causa quaeritur; vocem enim spacio 200. pedum imperceptibilem, interjectâ trabe jam percipi paradoxum multis videtur, sed qui ea, quae de natura soni in primo Nusurgiae nostrae libro diximus, probè intellexerit, hic quoque nullam difficultatem reperiet. Ad effectum tamen hujus experimenti exactiùs declarandum duo notanda sunt; primo causa efficiens soni, quem nihil aliud esse diximus, quàm tremorem quemdam collisorum corporum; secundò objectum soni materiale, qui est aër. Cùm igitur trabs lignea sit vehementer porosa, aptissima quoque ad soni propagationem erit &tremoris maximè susceptiva, unde stridorem vel exigua frictione digiti in uno extremo B. excitato auris in A. constituta facilè percipiet, cùm trabs per motum unius corporis sonori tota ad stridorem excitatum censeatur tremere, &consequenter species sonoras, partim aëri interno, partim externo ambienti tremulo communicet, continuatum verò tremorem aëris vocis vehiculi in extremo A. auris ut percipiat necesse est; Cujus rei veritatem experimenta ipsa testantur, si enim fiat continua trabis alicubi dissolutio, aut si eam fasciâ stringas, aut in altero extremo tabulam applices, nihil prorsus jam percipies, cùm tremor sonorus jam discontinuus ad aërem pertingere minimè possit, non secus ac campana funiculo ligata, ob tremoris desitionem sono debito privatur. COROL. Atque hinc patet cur experimentum minùs succedat, si tota trabs terrae incumbat, aut muro inclusa sit; à terra enim &muro ambiente, ne tremat, impeditur, experimentum itaque optimè succedet in trabe duobus fulcris leviter imposita, &adhuc meliùs, si in libero aëre pendula esse posset.