Latin
EXPERIMENTUM II
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 66
Unproofread scanNot analysed yet
Utrum autem similem in trabibus aeneis metallicisque successum sortiatur, necdum compertum est; Ego non dubito, in omni corpore sonoro etiam vitreo idem contingere, quantò enim sunt magis tremula, polita, tersa, porosaque corpora, tantò meliorem effectum sortientur; cum tota hujus experimenti ratio ut diximus à tremore corporis longi dependeat, sonus enim meliùs secundùm corpus longum quàm latum propagari, chordae testantur, hinc muri crassiores, quia commodè tremere non possunt, dicto effectu carent.