Latin
SECTIO
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 7-2
Unproofread scanNot analysed yet
quadam ratione auribus sese sistere non possit. Sicuti igitur luminis proprium est, repraesentare differentes colores corporum, juxta differentes nunc radiorum incidentium, nunc reflexorum directiones in superficies, &hinc ad oculos factas; ita sonorum proprium est, repraesentare differentes Corporum qualitates ope moti aëris eorum superficies impingentis, ferientísque; ita ut haud incongruè possimus dicere, colores nihil aliud esse, quàm differentem immersionem &reflexionem radiorum in medio; quemadmodum soni nihil aliud sunt, quàm differentes aëris motiones: Si enim quispiam subtilissimas aëris motiones, dum aliquod Instrumentum resonat, re &in aqua.