Latin
CAPUT II
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 79
Unproofread scanNot analysed yet
Totius fabricae altitudo, ut ex figura praesenti patet, duas habet contignationes ambulacro diremptas. Inferior peristyliis superbit ambulacro substructis. K. Area strata lapidibus. Superior contig natio tres partes obtinet consideratione cumprimis dignas, prima est interior &principalis Palatii pars FLXM. deinde duo lateralia ¶llela aedificia XMVN. &GFHL. quorum dimensiones hae sunt; latitudo F X. sive L M. est 62. passuum ediolanensium &quatuor unciarum; &ut exactiùs in hoc negotio procedamus, in figura quartam partem passus, sive ulnae Mediolanensis apponendam &litteris CZ. indicandam duximus. Altitudo F L. vel X M. 16. passuum est &4. unc. longitudo M N. vel HL. 33. passuum &3. unc. Latitudo ambulacri HL. 8. pass. 6. unc. Fenestra, ex qua Echo sollicitatur, unica est in medio ex supremo loco parietis XVMN. signata litteris RS. Atque haec quoad dimensionem sufficiant. Itaque fenestra illa RS. locus unicus &solus est ad audiendam Echo, nam alibi non resonat. Multorum verò testimonio accepi, vocem inde emissam vigesies quater, imo trigesies &liùs pro majori vel minori vocis contentione redditam.