Latin
CAPUT II
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 80
Unproofread scanNot analysed yet
Imò existimo, non esse reflexionis vocis certum &determinatum numerum, sed in infinitum eam multiplicari posse, idemque accidere, quod in chordae vibrationibus, quanrum ictus in principio sat luculenter apparent, in fine tamen ob summam celeritatem disparent, sonúsque paulatim emoritur. In speculorum quoque reflexione idem apparet. Quaeritur igitur hujus Echùs causa? Respondeo, causam esse duorum aedificiorum parallelum sub proportionata distantia situm obtinentium positionem. Praeterea cùm dicti parietes summam aequalitatem &planitiem omnis scabritiei expertem habeant, vox facillimo negotio reflectitur. Verùm rem ita demonstro. Sint in figura hîc posita muri A C. &BD. paralleli &planissimi distantiam vocis bisyllabae reddendae proportionatam habentes; dico ex fenestra E. vocem emissam saepissimè necessariò reddi; phonismus enim juxta propositionem I. Schometriae ex E in I. propagatus ibidem per eandem viam revertitur in E. ex E iterum in I. &ex I. denuò in E. &sic alternis repercussionibus infinitis, donec vox nimiâ percussione debilitata tandem deficiat. Non secus ac pila, quae inter duos parietes arctos alternatim vehementer impacta, post quinas aut senas repercussiones tandem impetu cessante deficit. Atque hujus rei nullam aliam causam, nisi quam diximus, esse, certum est, quia cùm juxta propositionem 1. Echometriae angulus incidentiae fit aequalis reflexionis angulo, Echo nulla ratione fieri potest, nisi per phonismum illum normalem I E. Cylindraceum, inter duos parallelos parietes fundatum. Si enim aliae muri partes V. g. A &C. vocem reflecterent anguli EAI. &ICE. necessariò essent recti, sed juxta 15. lib. 1. sunt acuti vocémque in alias partes v. g. per K &N. propagarent. Ex I. itaque &nullo alio loco reflexio vocis tam multiplex contingit, tametsi concavitates substructionum uti &Area K. &paries intermedius ad vocem reflexam augmentandam &ad clariorem sonum multùm faciant; sicuti de Theatro Vitruviano diximus. Atque haec est ratio, cur multi putei quoque &cisternae tantam reflexionem vocis efficiant. Sit ABCD. puteus, aqua DEB. foramen operculi putei aut cisternae sit I. laqueare cisternae CA. dico vocem per I. intromissam pluries reddi eam ob causam, quòd phonismus in planissimam aquae superficiem EB. incidens, ex eadem repercutiatur in laqueare cisternae, &tunc denuò in superficiem aquae, &hoc toties, donec tandem debilitata deficiat; Res ulteriori demonstratione non eget, cùm ex se pateat. Patet itaque causa tam multiplicis Echo in Villa Simonetta.