Latin
CAPUT
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 89
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT DECRIRIFICIS EFFECTIBUS THONVRGIAE in Palatiis Principum. PRAGMATIA I. PRINCIPUM AULAS ITA DISPONERE, UT NIhil tam submissè dici poßit, quod non audiatur, vel in eodem vel in alio Conclavi. Onnulli occulto canalium ductu id fieri posse autumarunt, uti PoRrA ut, dum videlicet ex diversis conclavibus in unum locum deducuntur canales, Princeps applicando aures in orificio concursùs canalium omnium in diversis conclavibus, voces percipiat; quae res si ita intelligatur, ut in cubiculis quaelibet submissè dicta per canales avolantia auribus se Principis sistant, falsum est; cùm voces in camera prolatae in orificio canalis minimè congregentur; sed in Medio libero variè dispersę absorptaeque, antequam ad canalem pervenerint, jam languentes expirent; si verò os applicetur canali, &intus immurmurentur voces, non est dubium, quin Princeps eas ex singulis conclavibus immurmuratas distinctè percipiet; Nam non Ego solus in maximae longitudinis plumbeo tubo sed &alii mecum in terreo vocem audivimus ultra 500. pedes, debet autem tubus non nimis esse amplus, nec strictus nimiùm, sed verâ tuborum pro vocibus transmittendis latitudo sive diameter, trium pollicum sit oportet. Pro tympanis verò &tubis canales aliquantulùm assumi pote runt majores. Hi tubi quando sunt murati meliùs vocem provehunt, quam dum libero aëri exponuntur, cujus quidem rei alia ratio non est, nisi quòd immurati non adeò notabilem tremorem admittant, quàm si liberi sint; tremor autem multùm impedit provectionem vocum, dum tremore suo eas facilè confundit. Totum contrarium in trabibus caeterisque solidis &oblongis corporibus comperitur, quae omnem vim immurmuratae vocis perdunt, tantè verò majorem vim vocem provehendi acquirunt, quantò liberiori Medio, uti supra demonstratum est, fuerunt exposita; cùm enim tremor totius strepitum ex uno extremo excitatum in altro extreCanales miram vim habet voces congregandi. Canalis 500. pedum voces sistit. Cur tubimuro insiti meliùs vocem reddant, quàm lipero aëri expositi. Contrarium contingit in trabe soluta. mo sistat, trabs autem in terra defossa, aut immurata libertatem tremendi perdat, vocem unâ propagandi libertatem perdere necesse est.