Latin
CAPUT
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 91
Unproofread scanNot analysed yet
Et quamvis res haec per canales simplicissima sit, negandum tamen non est, multa canalium hujusmodi occultè deductorum ope effici posse prorsus paradoxa; si opifex Echo-tectusque sagax solertiâ debita usus fuerit. Docuit me hujus rei veritatem chymici cujusdam officina subterranea sine ullo foramine aut fenestra unico tantùm canali fumo deducendo uti &portâ perexiguâ instructa, qua clausae voces quaelibet in extremo canalis orificio perfectè non sine admiratione exhibebantur, hoc experimento ego doctior, simile quid haud dubiè in Principum Palatiis in effectum deduci posse prorsus mihi persuadeo. Ita autem Echo-tectus rem ordiatur. Fiant 3. receptacula 8. palm. longa, ut praesenti figura patet, &totidem lata, alta totidem, latitudinem infigura refert RX. 8. palmorum, altitudinem HV. totidem palmorum habeat per exiguam &humilem portam A. quae arctissimè claudi possit, fenestra quoque lateri inseratur ex crassissimo cristallo, ita muro inserta, ut vocibus intus resonantibus, sonus neque per fenestram, neque per portam elabi possit sed per canalem DE. ZE. SE. quem per occultos domûs meatus in conclave F. ductum, ita cum D. tholo camerae (qui instar coni torti juxta propositum typum politissimus esse debet) continuabis, ut una continuata superficies videri possit; In altero verò extremo canalis orificium habeat repandum in E. ut sonus exiens liberè sese diffundere possit, habebísque fabricam consummatam. Si quis enim clausa portâ &fenestrâ ingressus fuerit cameram AD. &voces quascunque insonuerit, illarum sonitus, cùm alibi elabi non possit, per conicam superficiem D. variè agitatus, coarctatúsque tubum DE. tandem ingredietur, &ibidem in E. exiens se auribus in conclavi F. constituti sistet. vide de hoc Iconismum infra sect. VII. cap. XI. positum.