Latin
SECTIO
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 9
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut praeterea objectarum rerum species occulta quadam ratione afficiunt oculum &nervum opticum, ad producendam ope spirituum similem imaginem, ita &sonori corporis imago aëre devecta afficit aërem implantatum acustico, seu auriculari nervo ad imaginem sonori corporis repraesentandam. Ex quibus, ni fallor, apertè ostenditur, ingens opticorum, acusticorúmque corporum in agendo atque producendo in hominibus tum visum, tum auditum similitudo. Denique sicuti in medio densiori refringitur visus, ita &sonus uti postea fusè ostendetur. Quid enim aliud est sonus in corpore valde poroso, &molli receptus; nisi umbra quaedam soni obstaculum, ne ulteriùs protendatur, obiiciens?