Latin
CONSECTARIVM
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 9-2
Unproofread scanNot analysed yet
CONSECTARIVM. Hinc sequitur methodus quaedam determinandi, quantò sonus intra aquam ad ejusdem corporis sonum extra aquam factus sit gravior, &consequenter quantò aër aquâ rarior sit. Experientiâ enim ab insigni Mathematico non ita pridem compertum est sonum alicujus campanae duorum graduum verbi gratiâ: extra aquam, intra aquam quinque graduum fuisse, cujus quidem rei causa alia non est, nisi raritas &densitas diversorum mediorum. Aqua enim sonori corporis speciei intra aquam plùs resistit, quàm extra aquam; ex qua resistentia nascitur tarditas motûs medii, quam tarditatem sonus sequitur gravior: sicuti enim sese habet medium ad medium, ita vibrationes in uno medio factae ad vibrationes factas in altero; &sicuti vibrationes ad vibrationes, ita sonus ad sonum. Si igitur, ut in proposito exemplo fuerit, ut 5. ad 2. &motus aëris ad motum aquae in eadem se proportione habebunt, unde aëris raritas ad densitatem aquae se habebit, ut 125. ad 8. Vides igitur Phonismos photismis prorsus esse operationibus suis parallelos, excepto motu, qui in lucis diffusione instantaneus, in sono successivus est. Sonus quoque non tantùm secundum lineas rectas propagabilis est, sed &secundum curvas, uti patet, dum transit per canales ac tubos, seu per similes soni ductus, in quibus non tantùm commodè defertur, sed &plurimùm augetur, roboraturque; imò longiùs, quàm in aperto aëre propagatur, uti postea experimentis variis comprobabitur.