Latin
PRAGMATIA III
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 93
Unproofread scanNot analysed yet
Secundò sciendum, ut omnes lineae sonorae in punctum acusticum confluant, necessarium esse, ut lineae sonorae intra superficiem concavam parabolicam incidentes ad axem sint parallelae; Hinc, si parabola sit satis ampla, vocis species etiam minimae omnes in unum punctum confluent. Sed rem paulò clariùs demonstremus. Sit parabola ABC. focus D. dico, vocis species non in punctum D. radiaturas, nisi omADDe nes ad axem BDE. ,ferantur parallelae. Radiet enim vox ex E. in O. &I. (vocem enim supra per phonismos conicos propagari ostendimus) certum est juxta regulas reflexionis supra traditas lineas ex E in O. &I. incidentes, non in D. sed in X. reflexuras; in hoc enim angulus incidentiae aequabitur angulo reflexio EGHEIKL. nis. Iterum, si vox extra axem constituta radiet in concavam superficiem, verum quidem est, unicum tantùm radium in D. reflexum iri, caeteras tamen radiationes diversa extra axem reflexionis centra fundaturas, ut in linea sonora ex G in V. incidente, &hinc in D. reflexa patet, lineae verò ex G. in R. &Z. radiantes neque in D. neque in X. sed in P. corradiabunt. Vides igitur, vocem conicè intra parabolam radiantem, nihil Phonismus Conisingulare praestare, nisi in axe fuerit constituta, tunc enim unius cus in parabola ditantùm phonismi conici lineae in unum punctum corradiabunt; versa centra in axe sit phonismus ABC. sequens figura, parabola BDC. sonorum acquirit, sit in axe parabolae AD. dico, phonismi ABC. conici lineas in sive reflexiones. concavae parabolae superficiem incidentes, reflexuras in D.