Latin
PRAGMATIA III
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 92-2
Unproofread scanNot analysed yet
PRAGMATIA III. AULAS IN PARABOLICAS SVPERFICIES deductas ita disponere, ut in certo puncto constituta auris quidlibet submissè prolatum percipiat. Uamvis de parabolae naturâ &proprietate supra affatim disceptatum est, ne tamen errorem aliquem in praxi committas; hîc aliquas difficultates praemittendas duxi. Sciendum itaque, parabolicam superficiem duplicem considerari posse, obtusam &acutam, quanto superficies concava fuerit obtusior, tantò habebit focum sive punctum acusticum vertici parabolae vicinius, quantò verò eadem superficies fuerit acutior, tantò punctum acusticum erit à vertice parabolae remotius. Punctum autem sive concursus radiorum semper est in axe parabolae.