Latin
PRAGMATIA III
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 95
Unproofread scanNot analysed yet
parabolae, directum id perficeret, vox enim in G. incidens auribus in P. constituti necessariò se sistet, cùm radius eâ naturâ, qua incidit, necessariò reflectatur. Alia Methodus. MERSENNUS in sua Harmonia universali aliam rationem tradit, quam hîc subjungam, ut quid de ea existimandum judicari, possit. cum enim videret phonismum cylindraceum difficilem, conicum verò non sufficere, duplicatâ parabolâ aliquid meliùs se efficere posse speravit, parabolae enim concavae majori aliam minorem, cujus focus esset in priori communis, obvertit eo pacto, ut phonismus incidens in concavum majorem, inde per focum reflexus in concavam minorem, hinc tandem in parallelismum extra concavam majoris superficiem (quae juxta magnitudinem parabolae minoris excisa esse debet) ad aures retro constituti propagaretur. Sit