Latin
LIBER I. SECT. IV
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 96
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER I. SECT. IV. Sit Parabola major ABC. minor DEF. ita sibi invicem applicatae, ut focus G. utrique sit communis; sit autem parabola major ab V. usque ad P. excisa; hoc peracto, sit sonorum in X. &Y. lineaeque sonorae XT. XV. YP. YQ. quae incidentes in concavam majoris superficiem, inde reflectentur per G. in L. &R. at XT. &XV. in N &O. incidentes, inde iterum reflectentur in LM. HI. donec tandem phonismo cylindraceo se sistant auribus in HILM. constitutis. Certè haec pulchram quidem speculationem in prima fronte habent, sed quae nullum prorsus in praxi successum sortiantur. Nam praeter paucissimas lineas, quibus capax est major parabola, minor quoque paucissimas ¶llelismo illo insigniter debilitatas tandem transmittet, ita ut ausim dicere, modum, quem in praecedenti descripsimus, centuplo hôc meliorem. Imò ipse MERSENNUS difficultatem rei praevidens illo veluti conclamato, ad alium confugit, hòc tamen non multò meliorem. Clarè enim patet, successum nullum esse posse hujus machinamenti, tum ob dictas rationes, tum ob focum, qui, cùm utrique parabolae communis sit, industriâ plùs, quàm Archimedeâ opus foret ad utramque praecisè disponendam. Sit parabola major ABC. huic minor D. ita apponatur, ut in figura apparet, habeat autem convexam superficiem parabolicam &utrumque focum communem in E. Hoc machinamento ita disposito, sonorae lineae ex G. &F. in superficiem concavam majoris incidentes, ex punctis onxh. non in focum E. sed in convexam superficiem minoris parabolae D. reflectentes, sonum tandem conceptum phonismo cylindraceo reverberabunt in I. &R. aures auscultantis. Sed quis non videt, hoc quoque praeter speculationem nihil in se continere. Nam minor parabola, praeterquam quod difficulter foco majoris congruat, adeò paucas quoque reflexiones eásque ita debiles in convexam minoris reiicit, ut in IR. constitutum vix aliquod singulare augmentum vocis acquirere posse putem, dato tamen, non concesso insigni hoc vocis augmento, puto tamen, adeò in praxi hoc machinamentum fore difficile, ut vix successum aliquem habere possit.