Latin
iii
Athanasius Kircher, Phonurgia nova iii
Unproofread scanNot analysed yet
PRAEPOSITUS GENERALIS SOCIETATIS JESU. UM Opus, cui titulus Phonurgia Nova, sive Sde mirabilibus prodigiis soni, vocisque per machinas omnis generis propagandi à P. A thanasio Kirchero nostrae Societatis Sacerdote conscriptum, aliquot ejusdem Societatis Theologi recognoverint, atque in lucem edi posse probaverint, potestatem facimus, ut typis mandetur, si ita iis, ad quos pertinet videbitur. Datum Romae 1. Decembris 1672. JOANNES PAULUS OLIVA. Imprimatur F. HYACINTHUS LIBELLUS Sac. Palatii Apost. Mag. LΟOLI ROMANORUM IMPERATORI SE PER AUGUSTO JUSTO, PIO, FELICI, PERENNEM FELICITATEM PRECATVR ATHANASIUS KIRCHERUS E SOC. JESU. ALlDO Tubae clangore exaltabo vocem meam, classicorum polyphonismo Cęli verticem concutiam, Cornuum Tibiarumque Martiali fragore animos auresque Auditorum perstringam; praepotenti, inquàm, illâ virtutum heroicarum Tubâ PAEANA canam, quâ Religiosissimus LEOPOLDVS I. Romanorum Imperator semper Augustus, raro exemplo Mundo inclarescit. Si enim Actionum Tuarum modum altius discutio, in Tuo CAESAR invictissime, Magnae Mentis pectore, ordinè prorsus consono, experiri video omnia, quae sparsim diffuseque apud alios inchoata sunt virtutum inter se catenatarum praesidia; Religionis Amor, Fides &Constantia erga commissum Curae Tuae Imperium, in profligandis Christianae Reipublicae hostibus Zelus; imperturbabilis prospera inter &adversa in tot tantísque insultibus &insidiis, animus.