Latin
vi
Athanasius Kircher, Phonurgia nova vi
Unproofread scanNot analysed yet
Sed enim in hoc ancipiti rerum statu non defuerunt Tuae irritamenta severitatis, neque Civilis motûs semina, mentiumque exulcerationes ubique obviae; attamen Tuae amussi justitiae, id est, providenti grandis Animi Tui moderatione, quae vulnerata erant, Clementiâ Tuâ sanâsti potiùs, quam recidisti, qui etiam dissimulando, nec omnia anxie inquirendo, maluisti videri invenisse bonos, quàm fecisse; amari potiùs, quàm timeri. Hi sunt validi virtutu clangores, queis Mundum reples, quéis admirabili Mentis Tuae sublimitate Echonem in Subditos Tuos