Latin
ADMIRABILEM PHONURGIAM
Athanasius Kircher, Phonurgia nova xix
Unproofread scanNot analysed yet
AD LECTOREM. RICENUM jam annorum curriculum transigitur, quando Opus, quod ArsMagna Lucis &Vmbrae inscribitur (quo, quaecunque ad Visus visibiliúmque doctrinam &scientiam quovis modo revocari poterant, multiplici rerum novarum argumento tradebantur) Li terariae Reipublicae exhibebam, quod cùm non exiguo plausu à Literario Orbe exceptum fuisse intellexissem, non secus: ac unda truditur undâ Sic variè exagitant tumidas molimina mentes. incred bilis sanè animo peregrinis ideis praegnanti uti novorum semper, novorumque technasmatum producendorum Cupido, ita quoque Acusticam faculatem Opticae fidae Sociae pari argumentorum varietate &opulentiâ conjungendi, ardentissimum insedit desiderium; siquidem parrallelâ quadam comparatione unius cum altera constitutâ, certè tantam harum ad invicem affinitatem inveni, ut lucem nihil aliud, quàm consono dissonum quiddam oculis; auribus verò lucidumbre quidpiam esse, haud inconsentaneâ combinatione concluserim, atque adeò ex harum miscellâ, quicquid in Mundo admiratione dignum, quodque mortalium animos tantopere attonitos reddit, resultare videatur.