Latin
ADMIRABILEM PHONURGIAM
Athanasius Kircher, Phonurgia nova xx
Unproofread scanNot analysed yet
His itaque probè praecognitis, non adeò difficile arduumque videbatur, utramque paranymphâ rerum analogiâ connubio junctam firmo unionis faedere stabilire. Habet enim Phonurgia, sive soni practica scientia non minùs, quàm Photurgia, id est, scientia Lucis longè latéque exporrectos θαυματεργίας suae terminos, recessúsque prorsus reconditos atque inaccessos, quos ut superarem, dici vix potest, quantùm in doctrina subtili &ardua, κετα τὴν ἐυπάρηση in sua principia resolvenda mihi laborandum, quàm meus hic animi sudârit &alserit ausus: Vicit tandem labor improbus, omnia inquam, evicit implantata mihi ad similia arcana Naturae quibuscunque modis &mediis eruderanda propensio, quâ factum est, ut nihil intactum intentatumque reliquerim, ut ad ambitum concepti moliminis scopum tandem pertingerem. Quod tametsi in vasto Musurgiae Opere quàm uberrimè praestiterimus, in hoc tamen praesenti opusculo praeter ea, quae in Nono Nusurgiae Libro exposita sunt, hîc repetita complurium novarum inventionum augmento cumulata stabilire conabimur, praesertim hoc tempore, quo occasione Tubae Mecologae, quam Trombam sive Trombonem vulgò vocant, quam ante vicennium ego primus inventam, &in Musurgia impressam, nec non multiplici experimento comprobatam hic Romae publici juris feci; quae tandem praeterlapso Anno primùm in Anglia à clarissimis &solertissimis Regiae Academiae choragis resuscitata, atque in praxin deducta, non Britanniam tantùm, sed &Galliam Italiamque omnium admiratione, clangore novo &insolito perculit: quam proinde tum ad multorum curiosioris doctrinae Virorum, tum ad variae conditionis Principum preces instanter sollicitatus ad incudem revocatam, multiplici varietate auctam, hoc praesenti Opusculo publici juris faciendam censui. Si proinde quidpiam ad Reipublicae Literariae emolumentum, &ad Principum delectationem, usumque opportunum fructuosumque inde redundaverit, id non meae tenuitati ingenii, sed πανταθόνη Luminum Patri acceptum Lector, ut adscribat, velim. Vale &caeptis fave. AuthenDe prima hujus Artis inventione.